monumenta.ch > Plinius > sectio 131

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 30, 131
{XLV} mammas a partu custodit adeps anseris cum rosaceo et araneo. Phryges et Lycaones mammis puerperio vexatis invenerunt otidum adipem utilem esse. iis, quae vulva strangulentur, et blattas inlinunt. ovorum perdicis putaminum cinis cadmiae mixtus et cerae stantes mammas servat. putant et ter circumductas ovo perdicis aut . . . . non inclinari et, si sorbeantur, eadem fecunditatem facere, lactis quoque copiam, cum anserino adipe perunctis mammis dolores minuere, molas uteri rumpere, scabiem vulvarum sedare, si cum cimice trito inlinantur.